Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.7.1 | Cic. Fam. 10.7.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.8.1 |
10.7.1
plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius , quo magis iudicares omnia
me rei p . praestitisse , quae et tua
exhortatione excepi et
mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui , nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui ) ; sed breviorem me duae res faciunt , una , quod publicis litteris omnia sum persecutus , altera , quod M . Varisidium , equitem R ., familiarem meum , ipsum ad te transire
iussi ex quo omnia cognoscere posses .
10.7.2
non medius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem laudis viderentur sed usque mihi temperavi dum perducerem eo rem , ut , dignum aliquid et , consulatu meo et vestra :
exspectatione efficerem . quod spero , si me fortuna non fefellerit , me consecuturum ut , maximo praesidio rei p . nos fuisse et , nunc sentiant , homines et , in posterum memoria teneant . A te peto ut , dignitati meae suffrageris et , quarum rerum spe ad laudem me vocasti , harum fructu in reliquum facias alacriorem . non minus posse te quam velle exploratum mihi est . fac valeas meque mutuo diligas .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.7.1 | Cic. Fam. 10.7.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.8.1 |